Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 6: Versus 16

Cum jejunatis.Postquam docuit quomodo orandum sit, docet de jejunio quod iterum pertinet ad munditiam cordis, ne non sit simplex ad Deum, dum ad exteriora rapitur.Nolite fieri.Non prohibet virtutem, sed fictam virtutis speciem.Bonum est jejunio pro peccatis tristes esse ad poenitentiam, et humiliare animam nostram; unde:Cor contritum et humiliatum, Deus, non despiciesPsal. 50.. Sed tristitiam quae pro laude est, prohibet. Unde non ait simpliciter: Nolite jejunare, sed addit: sicut hypocritae, tristes.Exterminant.Id est, extra terminos humanae conditionis obducunt. Sicut de nitore vestium jactantia est: sic de nimio squalore et macie. Demoliri est quasi dissipare: et venustatem vultus quasi ad nihilum redigere.Facies suas.Luctuosis sordibus in quibus etiam jactantia est: et magis sub specie religionis decipiunt.Nota non debere oves pelles suas deponere, sed vestiri, si aliquando lupi eis se contegunt.
(* Traductions européennes)